PALATIUM

PALATIUM
I.
PALATIUM
Imperatorum Regumque Aula, ut et splendidorum quorumque hominum magnificae aedes; unde nomen traxerit, dictum supra. Suidas a capite hominis recenter occisi, dum locarentur ibi fundamenta, reperto, nominis originem arcessit, quod apud nullum alium, quod sciam, Auctorem reperire est. De splendore, dignitate, antiquitate, elganter et accurate, ut solet, Dio. l. 53. Καλεῖται δὲ τὰ βασίλεια παλάτιον οὐχ᾿ ὅτι ἔδοξέ ποτε οὕτως αὐτὰ ὀνομάζεςθαι, ἀλλ᾿ ὅτι ἔν τε τῷ παλατίῳ ὁ Καῖσαρ ᾤκει, καὶ ἐκεὶ τὸ ςτρατήγιον εἶχε, καὶ τινὰ καὶ πρὸς τὴν τοῦ Ρ῾ωμύλου προσκύνησιν, φήμην ἡ οἰκία αὐτοῦ ἀπὸ τοῦ παντὸς ὄρους ἔλαβε. Imperatoris autem aedes Paltium nominatur, non quod ita aliquando decretum sit, sed quod in Palatio Caesar habitabat ibique Praetorium eius erat ac nonnihil domus eius, ab eo toto monte propterea, quod ibi quondam Romulus habitârat, splendoris accepit. Claudian. de 6. Honorii Consul. v. 35.
Ecce Palatino crevit reverentia monti,
Exsultatque habitante Deo. ——
I. e. Imperatore. Subdit Dio. Καὶ διὰ τοῦτο κὰν ἄλλο τί που ὁ Α᾿υτοκράτωρ καταλύῃ τὴν τοῦ Παλατίου ἐπίκλησιν ἡ καταγωγὴ αὐτοῦ ἴχει, Ideoque etsi alibi Imperator domicilium suum habeat, tamen id quoque Palatii nomen obtinet. Paria Claudian. loc. cit. v. 409. ubi Romae Honorium alloquitur,
Cur mea quae cunctis tribuêre Palatia nomen,
Neglectô squalent seniô? nec creditur orbis
Illic posse regi? —— ——
Aedes Romuli Palatium dictum, vult Scholiastes Iuvenal. ad Sat. 6. v. 529. Quae non ultra Valentinianum in splendoresuo remansisse, sunt qui contendant; sed Maximus Valentiniani successor, Palatinis inclusus limitibus dicitur, a Sidonio Apollinari l. 2. Ep. 13. et Cassiodorus in Chron. Hermenerico, inquit, et Basilico Coss. Ricimeris fraude, ut dicitur, Severus Roma in Palatio interemptus est. Hîc quoque conventus agebatur Procerum seris temporibus, cum de eligendo Imperii Successore agebatur, Corippus de Laudibus Aug. Iustini min. l. 1. num. 17. ubi etiam liquet, Senatu ibidem habitô de honoribus defuncto decernendis deliberatum esse:
Castigatque moras et plena Palatia narrat
Conventu Procerum fortis senioris adempti, Dilecti Numen struerent quo nocte peractâ.
Tuebantur autem Palatium ecubiae stationariorum et legionariorum militum. Idem lib. eod. num. 12.
Excubiae primum, quae summa Palatia servant,
Imperium felix dominis intrantibus optant,
Et cunctos aditus armatô milite vallant.
Praeeratque ei Vir summae apud Imperatorem auctoritatis, praesertim translatô Constantinopolim Imperiô. Unde in officiis Aulae Byzantinae mentio est τοῦ προκαθημένου τῶ μεγάλων Παλατίων, Praefecti aut Praesidis magnorum Palatiorum: item Α῎ρχοντος τῶ Παλατίων, Principis Palatiorum. Dicebatur vero Curopalates, l. de Offic. Constantinop. p. 47. Item Cura palatii, unde prior vox orta, Amm. Marcellin. l. 14. lisdem diebus Apollinaris Domitiani gener pauloante agens Palatii Caesaris curam etc. Cuius munus, ut virgâ aureâ decoratus, inter obsequia numerosa, ante pedes regios primus incederet. Corippus Africanus l. 1. num. 8.
Cum magni regeres divina Palatia Patris,
Par exstans curis, solo diademate dispar,
Ordine pro rerum vocitatus Cura Palatî,
Dispositu nam Caesar eras, cum sceptra teneret
Fortis adhuc senior.
Ubi tamen pro Cura Palati quidam malunt legere Curopalates quae vox serius invecta est. Meminit eius P. Diaconus l. 16. Efficitur ei huiusmodi successor, Iustinus Curopalates: Georg. Cedrenus et Ioh. Zonaras tom. 3. in vita Iustini, in Leonis Isauri, a quo Arthabasdus eum honorem accepit, et Instaurati, Κουροπαλάτην appellat, ipse Curopalates, seu, ut alii volunt, Georg. Codinus l. de Off. Constant. p. 13. et p. 31. καὶ τὰ τοῦ Κουροπαλατοῦ ὅμοια τοῖς τοῦ πικέρνου καὶ ἄνευ δικανικῆς. Et Curopalatae similia quoque vestimentis Pincernae, ac sine iudiciali sceptro. Cui Magistratui similis apud Gallos fuit, Maior domus Eginharto dictus in vita Caroli M. et Vinc. Lupan. de Magistrat. Gall. qui regiae Aulae curam gerebat. Vide Thom. Dempster. Paralipom. in Rosini Antiqq. Rom. l. 1. c. 4. et de Palatiis Publicis Regum Franciae infra. In Theatris quoque tragicis Palatia Regum, pensilibus tapetibus obducta, partim ut Scena magnificentius ornaretur, partim ut Regiarum aedium species vera exhiberetur, erigi fuisse solita, idem docet, in l. 5. c. 10. probatque variis ex Antiquitate exemplis, etiam Heroicis temporibus istiusmodi Regum sedes tapetibus fuisse instratas. Unde au'aea Regum Auson. Eidyll. 5. et c. Imo apud recentiores, in Monasteriis quoque Palatium memoratur, Petro Diacono Casin. de Miracul. S. Bened. sed quae pars aedium Monasterii fuerit, non omnino liquet; nisi fuerit domus Abbatis, quam Aulae nomine donat Auctor Vitae Hermelandi Abb. num. 30. Sed et id nominis coeteris quoque Dignitatum seu Officialium Monasterii aedibus, in veteri scheda, apud Angelum a Nuce, tributum legitur. Interdum pro Refectorio etiam seu maiori Aula usurpatur, ut in Regula Militum Templariorum in Concilio Trecensi A. C. 1127. can. 8. seu potius pro cellis, vel quibuivis aedibus Monasticis, ut in veteri Charta Sanctii REgis, qui ad Zamorram obiit, apud Car. du Fresne Glossar. PALATA. QUAEDAM SEU REGIAE ILLUSTRIORES, PX PREYELII SINA ET EUROPA. Chingru Metropolis est Suchvenae provinc. in Sinis, Emporium splendidissimum ubi Rex e Taiminga, familia habitabat, cuius Palatium 4. milliaria Italican suô ambitu complexum in ipso urbis meditullio, quatuor portis exornatum erat, p. 225. Constantinopolim missus a Berengario Italiae Regead Constantinum Imperatorem, A. C. 950. Luitprandus Diaconus Ticinensis Palarium Imperatoris sic describit l. 6. c. 2. Erat, inquit, Regia ornata sumptuosissime, ibi aerea inaurata arbor, ante ipsius Imperatoris solium assurgebat, expansis magnum in modum ramis aeneis utque inauratis: in his frequentissimae variarum specierum aves arte confictae; quarum singulae speciei propr as voces cantusque emittebant, incredibili arte. Regium autem solium mirô erat confectum artificiô, ut momentô videretur humile, postea momentô in sublime elatum apparebat, ut velut solqrio compar conspiceretur, nullis conspectis aut instrumentis aut machinis: Erant sedilia eius amplissimae, quae leonum simistachra aurô tecta custodire viderentur, Delatus igitur est Luitprandus in Imperatoris conspectum, duorum Eunuchorum humeris innixus, mox ubi coram adstitit, leonum simulacra illa rugitum quendam emisêre; avium quoque simulacra quaelibet pro sua specie vocibus obstrepebant. At cum prenus paulum ab Imperatore distans illum adorâsset in humili sedentem, vix erigens cervicem conspicit illum iam, mutatô Imperiali amictu, iuxta
Aulae laquearia, sublimem sedere, p. 230. Fhokiena provinc. Sinarum, habet ad Urbem Himghoam, lacum Chung, in cuius ripa Palatium ingens decem aularum: in eo, quoties pluvia aut tempestas imminet, sonus veluti campanae auditur, p. 225. Galieni Palatium, ad Burdigalam, ab Galieno Augusto nomen habuerit: ibi tristes et segnes insignis quondam Amphitheatri reliquiae. Id circum dabant parietes sex, eratque extimi, reliquos altitudine superantis et intimi omnium humillimi intervallum 86. pedes: Mediae areae longitudo, quam excipiebant utrinque portae singulae, 224. Iatitudo 140. pedes patebat, ut haec ovi figurâ construi mos erat. Extra Urbem semper fuit, a proximo moenium angulo passus minimum 400. Tutela vel Palatium tutelae, et ipsum extra Urbem quadratum, sed propius Garumnam
pomoeriô prolatô, in ipsam Urbem concluditur. Peristylium est quadrangulum orthogonium longum pedes 87. latum 63. columnis adsurgebat striatis octo in longitud. et 6. in latit. quae fiebant in toto ambitu 24. e quibus adhuc nuper 18. stetêre vide eundem p. 234. Haga Comitis, Palatium habet regium, fossis in arcis modum circumdatum, cui piscina perampla ad Septentrionem obiecta est, a Guilielmo Imperatore Hollandiae Comite, exstructum. In eo admirabilis atrii fabrica est, quod latissimum amplissimumque non trabibus colligatur, sed solis lacunaribus elegantis operis, quorum materiam Hibernia subminist râsse dicitur, nullius venenati patientem. Idem p. 236. Hemeskirkam prope, in Batavia eadem, reliquus superest castelli circus, pyrgum Lugdunensem circinatô ambitu referens, uliginosâ et inaccessa palude; in cuius meditullio editissimum stetisse perhibetur aedificium, novem contignationes altum, sic ut nautis phari usum exhibuerit: cum puteo altissimo et peramplo, quem credulum vulgus cuniculum habuisse pervium fabulatur, ad armamentarium usque Romanum p. 236. Iunnania, Sinarum provincia, urbem habet Tali, in qua Palatium, cuius peribolus 5. stadia complet, tota moles 10. perticas in altitudinem exurgit, p. 225. Mogoris Palatium, vide descriptum sapra. Nero, in vestibulo aedium suarum colossum 120. pedum posuit; erant porticus triplices milliariae, stagnum, maris instar, circumseptum aedificiis, ad Urbium speciem. Rura insuper arvis atque vinetis et pascuis, sylvisque varia, cum multitudine omnis generis pecudum atque ferarum. In coeteris partibus cuncta aurô lita, distincta gemmis unionumque conchis: cenationes laqueatae tabulis eburneis versatilibus, ut flores; et fistulatis, ut unguenta desuper spargerentur. Praecipuae cenationum rotundae, quae perpetuo diebus acnoctibus vice Mundi circumagerentur. Idem p. 229. Pekinga in Sinis, Palatiô superbit, quod 12. in ambitu Sinica stadia continens, 4. habet portas, quatuor Mundi cardinibus obversas, murô triplici altô et forti cinctum. Vide eius descriptionem apud eundem p. 217. et seqq. Dicam saltem, fluviô permeari magnarum navium patiente, qui per interiores Palatii partes in varios distributus canales, utilitati simul ac amoenitati inservit: Ibidem Forum esse hominum 30000. capax: ad singulas portas 5000. militum excubare etc. Ut de Praefectorumaedibus, quas vere Palatia possis dicere, nihil superaddam. Persepolis, regiam habuit magnificentissimam quam ab Alexandro M. incensam facunde describit ac dolet Curtius: l. 5. c. 6. De eius ruderibus vide supra in voce Chilminar. Pisauri, in ducum Urbinatium villa Imperiali, eâ arte confecta sedilia conspiciuntur, quae, quamquam pavimento sint proxima, momentô tamen in laquearia usque tracta cum sessoribus videntur, trapetiorum simili vertigine: qui etiam supra Solarium efferuntur, non amplius conspiciendi. Idem p. 233. Salomonis Palatium, in sacris Domus saltûs Libani dictum longum 100. latum 50. altum 30. cubitos, de polito marmore, lignis cedrinis, aurô atque argentô decoratis, ac desuper tectô planô cum deambulatoriis, magnifice exstructum, describitur 1. Regum c. 7. et apud Preyelium Sinae et Eur. p. 226. Maiestatem eius coniectare licet, a tempore 13. annorum, et operariorum multitudine, ad 165000. hominum assurgente, quibus ter mille tercenti praeerant Architecti et Ε᾿ργοδιῶκται. Scarponae, Palatium ad Nanceium, describitur a Petro Divaeo, qui numismata quaedam antiqua ibidem subinde erui extareque antiquum marmor, in quo artifice manu Mulier, talaribus induta vestibus, equae insidens, calathum aut simile quidpiam gestet, memorat, apud eundem p. 234. Sinensium Palatia licet magnitudine, soliditate ac splendore marmoreis Europaeorum molibus cedant, ampliora tamen plerumque sunt et ad usus humanos commodiora saepe ac illis magis nitida. Suchvena, vide supra Chingtu. Troiani Palatii reliquias, descripsit αὐτόπτης Petrus de Valle Itiner. tom. 1. Valentiam Hispaniae prope horti sunt, non tantum citris consiti, sed etiam citreis parietibus vivente materiâ conclusi, ut dubites hortine sint an aedes. Intus enim Aula, Conclavia, Curia: Item Sacella, Altaria, sedilia Canonicorum, Thronus. Episcopi et coetera huiusmodi. Praeterea pavimentum laterculô quadratô, vitreatôque ac pictô constratum est; Describitur a Laur. Valla apud Ad. Preyelium l. cit. pag. 232. Villae Romanorum, quid nisi Palatia? Gordianorum villa una locô omnium: in qua Capitolin. c. 32. ait, 2000. columnas uno peristylio fuisse, quarum 50. Carystiae 50. Claudianae, 50. Syenitides, totidem Numidicae, pari mensurâ, in qua Basilicae centenariae tres; Coetera huic operi coovenientia, et Thermae, quales, praeter Urbem, nusquam in Orbe terrarum: fuit autem viâ Praenestinâ. Apud eundem Preyelium loc. cit. p. 230. Sed de his in voce Villa plura. Vide quoque hîc in voce Palatium, locus in Lemovicibus.
II.
PALATIUM
forsan Castrum agri Brixiani, Palazzolo, cum ponte ad Ollium fluv. in limite agri Bergomensis, medium inter Brixiam ad Ortum et Bergomum ad Occasum in regiuncula Franzacurta, 4. milliar. a Sebino lacu in Meridiem.
III.
PALATIUM
locus in Lemovicibus, civitati Lemovicis proximum, le Palais, prope Taurionem fluv. mox in Vigernam casurum. Vel etiam alterum, eidem amni adsitum, sed a civit. Lemovicum remotius: ubi Petrus Episcopus Lemovicensis (qui Concilio Agathae habito Messallâ U. C. Consule, annô 22. regni Domini Alarici Regis inter ceteros subscripsisse legitur,) commorari solitus, proin Episcopus de Palatio dictus est: Sed et in ipsa urbe Lemovicis locus fuit hôc nomine: Nam uti in plerisque Imperii Romani urbibus, paulo celebrioribus, sic Lemovicis Imperatores et Caesares Palatium habuêre, ubi, dum provincias suas obirent, commode possent habitare, alienô non egentes hospitiô. His Palatiis, stante Imperiô Romanô maiores Magistratus, his successores Imperatorum ac Caesarum, in Galliis, Reges Vesigothorum ac Burgundionum et victores utriusque gentis Franci reges usi sunt. Unde, quoniam Reges Vesigothorum raro admodum, ac fere numquam Lemovicas tum adibant, potuit Petrus Episcopus eius in urbis Palatio habitare atque ex eo appellationem trahere. Vide Hadr. Vales. in Notit. Gall. Istiusmodi Palatiis Regiis seu Publicis, amplos fuisse reditus attributos annexosque, quibus Regia aleretur familia, patet ex Vita Ludovici Pii A. C. 796. ubi de Carolo M. Ordinavit qualiter in quatuor locis hiberna transigeret, ut, tribus annis exactis, quartô demum annô hiematurum se quisque eorum susciferet locus: Theowadum scilicet Palatium, Cassinogilum, Andiacum et Eurogiulm, quae loca, quando ad quartum redibatur annum, sufficientem Regio servitio exhibebant expensam. Neque vero Reges solum ac Imperatores, intra ditionum suarum limites iter facientes; sed et Missi Dominici ac Regii, ne Populus eorum mansionibus gravaretur, in haec divertebant. Synodus Ticinensis A. C. 855: Sancimus, ut singuli conventus et exactores Rei publicae in suis ministeriis ---- per loca solita restaurent, Palatia, quibus cum iter dictaverit, Nos Legatosque nostros valeant recipere, ne gravetur Ecclesia. Alii vero in iis hospitare vetabantur. Etsi enim Palatia non modo Regia; sed et Publica dicerentur, usui tamen regio unice erant addicta, cum quod publicum dicitur, Regii esse intelligatur patrimonii: Nam Villae Regiae et proprietates dicuntur, in Annalibus Francor. Bertinianis A. C. 858. Vide in voce Villa, ut et in Curtis. Etiam in hisce Palatiis Placita tenebant, ac festa sollennia Natalis et Paschatis cum apparatu celebrabant, ut Annales Francorum passim docent: Praefuitque illis Magistratus, qui Provisor Regiarum villarum dicebatur, ut fuit apud Byzantinos Α῎ρχων τῆς Παλατίων. Quae porro in singulis Regni provinciis complura erant Regum Palatia, ab ipsis Regibus distracta pleraque, et Proceribus postea concessa sunt; quod a Carolo M. factitatum esse, docet Auctor Vitae Ludovici Pii l. c. dein ab ipso Ludovico, Annales Francorum Mettenses. Sed Normannorum tandem incursionibus illa pene omnia deleta fuêre, adeo, ut nulla ferme loci, ubi exstructa fuerint, ac ne nomenclaturae quidem, supersint vestigia. Ne tamen eorum penitus intercideret memoria, Locorum, qui vel Palatiorum vel Villarum Regiarum appellatione donantur in veterib. chartis, et apud Scriptores Francicos, catalogum Glossario suo inseruit Car. du Fresne, additis Scriptoribus, qui horum mentionem faciunt, e quo nomina Palatiorum hic subiungere visum est. PALATIORUM REGIORUM, IN FRANCIAE OLIM REGNO, CATALOGUS. Andiacum Palatium. Aquisgranum Palatium. Arlaunum Iocundum Palatium. Attiniacum Palatium.
Bacivum vel Basia Palatium. Bigargium Palatium. Bremacum Villa Publica. Bruchariacum Palatium. Cambisonnum. Captonnacum Palatium. Carisiacum Palatium. Cassingoilum Palatium. Clepiacum Palatium. Corbiniacum Palatium. Divio Palatium. Dura vel duria Palatium. Eurogilum. Franconofurt Palatium. Gentiliacum. Germiniacum Palatium. Gundovilla, Godingovilla vel Gundulfvilla Palatium. Heristallum. Hisentiacum Palatium, a Mosella ffum. 8. fere milibus constructum. Iocundiacum, al. Ioguntiacum Palatium, vel Iogentiacum. Iopila Villa publica. Kala, vulgo Chelles. Laudunum Palatium. Liptinae Palatium. Mamacca, Villa Publica. Moguntia Palatium. Nemetense. Neomagum Palatium. Noviomense. Papia Palatium. Parisiense Palatium. Perona Palatium. Pictavum Palatium. Pissiacum Palatium. Pontiliacum Palatium. Pontio seu Pontico Palatium. Romarici mons, Palatium, vulgo Remiremont. Salmonciacum Palatium. Senonense. Silvacus. Suessio Palatium, Soissons. Theodonis Villa Palatium. Theodwadum Palatium. Valentianae Palatium. Vermeria Palatium. Vernum Palatium. Vitriacum Palatium. De quibus quinam Auctores scripserint, vide apud praefatum Glossar. Auctorem.
IV.
PALATIUM
planities retro Bafilicam, in urbe Basilea, amoenissmia; ubi firma moles contra Rheni alluentis undas: cum tilia, ob ramos orbicu ariter diductos, duplici columnarum serie suffultâ. Germ. die Pfaltz. Hoc e loco cives, tempore Ludovici
Bavari Imperatoris cui invitô Papâ, constanter adhaeserant, legatum quondam Romanum diras ipsis intentantem fulminaque Pontificia ferentem, e sublimi praecipitem dedisse, ex Vitodurano Monacho Stumpfius refert. Restaurata est haec structura operosiore sumptu, A. C. 1512. ut ex versibus Henr. Glareani, circa arborem, exaratis patet:
Iulius Ecclesiae dum praefuit ecce secundus,
Dum sceptra Imperii Maxmilianus habet.
Hoc opus excisum est, quô Rhenum cernere amoenum,
Quô nemora, et campos, monticulosque potes.
Quô geminas turres et moenia conspicis urbis,
Concentus audis dulcisonosque modos.
Vide Christ. Urstisii Epitomen Hist. Basil.
V.
PALATIUM
urbs Diocletiani, quam nunc nautae Spalatum vocant. Euseb. in Chronicis: Diocletianus haud procul Salonis in villae suae Palatio moritur.
Vide Spalatum.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Palatĭum — (lat.). 1) Palast der römischen Kaiser auf dem Capitol, s. Rom (a. Geogr.); 2) Name der zehnten Region in Rom; 3) Ort in Gallia cisalpina, j. Palazzo; 4) Stadt im Lande der Sabiner in Mittelitalien, j. Ruinen Pallanti bei Torricella …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Palatĭum — (lat.), soviel wie Palatinischer Berg (s. d.); dann Prachtgebäude für Kaiser und Hof, Palast; in den mittelalterlichen Klöstern auch soviel wie Speisesaal. Vgl. Palast und Pfalz …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Palatium —   [lateinisch] das, s/...ti|en,    1) in der römischen Kaiserzeit der kaiserliche Wohnsitz (auf dem Palatin).    2) im Mittelalter gleichbedeutend mit Pfalz …   Universal-Lexikon

  • Palatium — Kaiserpfalz Goslar Unter einer Pfalz (lat. palatium „Palast“) versteht man die im Früh und Hochmittelalter entstandenen Stützpunkte für den herumreisenden König (seltener auch für einen Bischof als Territorialherrn, der dem König gegenüber in… …   Deutsch Wikipedia

  • palatium — /peuh lay shee euhm, sheuhm/; Lat. /pah lah tee oom /, n., pl. palatia / shee euh, sheuh/; Lat. / tee ah /. a palace, esp. the palace of an ancient Roman emperor. [ < L palatium] * * * …   Universalium

  • Palatium — Pa|la|ti|um das; s, ...tien [...i̯ən] <aus gleichbed. lat. palatium, eigtl. »Palast«; <nach dem mons Palatinus in Rom> der kaiserliche Wohnsitz in der röm. Kaiserzeit. 2. Pfalz (im Mittelalter) …   Das große Fremdwörterbuch

  • palatium — /peuh lay shee euhm, sheuhm/; Lat. /pah lah tee oom /, n., pl. palatia / shee euh, sheuh/; Lat. / tee ah /. a palace, esp. the palace of an ancient Roman emperor. [ < L palatium] …   Useful english dictionary

  • Palatium (Bremen) — Ausschnitt aus einer Karte von Hogenberg und Braun, entstanden zwischen 1572 und 1618. Das Palatium ist hier zwischen Liebfrauenkirche, Rathaus und Dom zu erkennen Das Palatium (lat. ‚Gewölbe‘) in Bremen war ein Bauwerk der Backsteingotik, das im …   Deutsch Wikipedia

  • Palatium (Soest) — Das kurkölnisch bischöfliche Palatium in Soest, auch Neue Pfalz genannt, war seit dem späten 12. Jahrhundert[1] eine Nebenresidenz der Erzbischöfe von Köln im kölnischen Herzogtum Westfalen. Die Neue Pfalz wurde von Philipp von Heinsberg wohl im… …   Deutsch Wikipedia

  • palatium — n VI; lm M. palatiumtia, D. palatiumtiów hist. «starożytny lub średniowieczny pałac, zamek, zwłaszcza cesarski, królewski lub biskupi» ‹łac.› …   Słownik języka polskiego

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”